monumenta.ch > Plinius > sectio 77

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 8, 77
{XXXII} Apud Hesperios Aethiopas fons est Nigris, ut plerique existimavere, Nili caput, ut argumenta quae diximus persuadent. iuxta hunc fera appellatur catoblepas, modica alioqui ceterisque membris iners, caput tantum praegrave aegre ferens - id deiectum semper in terram -, alias internicio humani generis, omnibus, qui oculos eius videre, confestim expirantibus.